FETIALES aliis FAECIALES vel FECIALES

FETIALES aliis FAECIALES vel FECIALES
FETIALES, aliis FAECIALES, vel FECIALES
recentioribus Heraldi, Germ. Herolden, dicti sunt, quod fidei publicae inter populos praeerant. nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum: Ex his mittebant, antequam conciperent, qui res repeterent: et per hos etiam nunc fit foedus, Varto. De eorum institutione Plutarch. in Numa agit, et Dion. Halic. l. 2. p. 131. Sic loquitur: Septima legum sacrarum pars dicata erat collegio. Fetialium, quos G???i Εἰρηνοδίκας dicerent: sunt selecti a praestantissimis familiis, fungunturque per omnem vitam eo sacerdotio, primo Numa huius sacri Magistratus auctore. Et paulo post, eorum officia haec esse scribit: Cavere, ne Romani ulli foederatae civitati iniustum bellum inferant. Quod si qua prior contra foederis conditiones aliquid commiserit, legatos agere, et verbis prim??? suum ius repertere: quod si dedignetur facere postulata, tum vero bellum???ratum habere. Itidem, si qui a Romanis illatam sibi contra foedus querantur iniuriam, causam eorum cognoscere et si iure queri comperiantur, sontes comprehensos laesis dedêre. iudicare item de legatorum iniuriis, et dare operam, ut religiose serventur conditiones foederum: pacem etiam conficere, aut si iuxta sacras leges non esse facta videatur, irritam reddere praeterea si quid Imperatores contra iusiurandi et foederum leges patraerint, cognoscere atque expiare. Illorum unus dicebatur paterpatratus: erat autem is, cui pater et cui filii erant, et maximus habebatur, teste Plutarch. qui addit, etiam suo tempore Fetiales privilegium auctoritatemqueve; aliquam retinere: praetores enim corpora, quae ob formam, et florem aetatis custodia opus habuerint pudica, corum fidei commendasse. De iisdem sonat lex Cic. Foederum, pacis, belli, induciarum Oratores Fetiales iudices duo sunto, bellaque disceptanto. Obsolevisse autem hunc morem, per Fetiales res repetendi, et bellum indicendi, suo tempore M. Ter. Varro docet, ita enim verba illa, de quibus supra, nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, Turneb. et Scalig. exponunt. Idem l. 12. et de vita Pop. ad Nonium sic scribit: Itaqueve bella, et tarde et nullâ scientiâ suscipiebant, et quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, priusquam indicerent bellum, Fetiales legatos repetitum mittebant quatuor, quos Oratores vocabant. Et l. 3. Si cuius legati violati essent, qui id fecissent, qumvis Nobiles essent, ut dederentur civitati, statuêrunt, Fetialesqueve viginti, qui de his rebus cognoscerent, iudicarent, et statuerent, constituêrunt. Quibus ritibus autem bellum indixerint, vel foedus ferierint, vide supra in voce Bellum, et infra in voce Foedus. Addam saltem quaedam ibi intacta. Indicebant bellum, verbenâ coronati, ut docet Virg. Aen. l. 12. v. 120.
------ Verbenâ tempora vincti.
Et capite velato, ut observavit Iac. Schegkius Praemet. l. Ep. 10. Intorquebant autem hastam in fines hostium, quod non minus in consuetudine Barbaris, quam Romanis ac Graecis fuit. Ita Romanos Carthaginensibus missâ hastâ bellum indixisse, Festus l. 8. testatur. Diod. Sic. l. 7. c. 2. Alexandrum, cum contra Darium pergeret, e navi in littus hastam iacalatum esse, refert. De Grumbate idem narrat Amm. Marcell. l. 19. c. 1. Et quidem Romae columella erat, bellica dicta, ante Bellonae templum, unde solebat Ovid. teste Fast. l. 6. c. 207.
Hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti:
In Regem et gentes cum placet arma capi.
Eratqueve haec hasta sanguine infecta, quod de M. Antonio in Marcomannicum proficiscente bellum, notavit ex Dione Adr. Turneb l. 25. c. 18. et docet Amm. Marcell. loco modo laudato, ubi de Grumbate: Hastam, inquit, infectam sanguine, ritu patrio nostrique coniecerat more Fetialis. Ut non immerito bellonam hastatam finxerit Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 721.
Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnae
Impulerit Bellona tubas.
Imo sic depingebatur locabaturque in urbe, in Italia, in provinciis, neque modo florente Reip. antiquae statu, sed etiam posterioribus declivis et iam lapsi Imperit temporibus. Unde Claud. de bello Gild. Carm. 15. v. 23. et seqq.
------ Humeris vix sustinet aegris
Squalentem clypeum, laxata casside prodit
Canitiem, plenamque trabit rubiginis hastam
Idem l. 2. de Laud. Stilic.
------ Cuspis trabe surgit eburnâ etc.
Usi autem in hoc ritu hasta Fetiales, forte quod telum bellis maxime idoneum fuerit, maximiqueve pretii, et usus, in qua veluti vis quaedam Imperii tacita continebatur. Quare et reliquorum Deorum statuis hastas addebant, et Principes illis, antiquissimis temporibus pro sceptro usi leguntur, apud Iustin. l. 43. c. 3. Haec de prisca Romanorum aetate, sed et apud antiquos Aborigines iam Fetialium usus deprehenditur, quos illi Σπονδοφόρους, libaminum latores vocavêre, a ritu foedera pangendi, teste Dion. Halic. l. 2. p. 131. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 21. cum Paralip. Thomae Dempsteri. Verum altius adhuc illorum originem arcessendam esse, probant Eruditi: qua de re, ut et plura egregia ad hanc materiam spectantia, vide in voce Heraldus, et infra quoqueve Foeciales. Item Poheri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”